monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXX.Quibus modis conatus est paganitatem extollere, et milites ad cultum idolorum inclinare. <<<     >>> XXXII.De publicatione vasorum ecclesiasticorum, et quomodo Iulianus praefatus et Felix, annihilantes ecclesiam, divinitus sunt puniti.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXI.De corpore martyris Babylae, et de simulacro Apollinis fulmine concremato.

1 Cum igitur Iulianus ad Pythium Daphnaeum peteret responsa de Parthici belli victoria, et ille vicinitatem corporis Babylae martyris accusaret, iussit eius corpus auferri. Ob quam rem cum Christiani festivitatem deducto corpore psallentes agerent, et indignatione principis quidam Theodorus iuvenculus multa passionum tormenta pertulisset: hoc ita gesto, fallax daemon martyris quidem gloriam auxit, suum vero mendacium clarius enudavit.
2 Fulmen namque coelitus missum omne templum accendit, et ipsum Pythii Apollinis simulacrum redegit in pulverem: erat enim ligneum et extrinsecus deauratum. Quod noctanter praefectus Orientis tunc nomine Iulianus, Iuliani avunculus, agnoscens, festinanter venit ad Daphnen, volens offerre deo suo solatia: vidensque eum redactum in cinerem, νεωκόρους [id est, aedituos] verberibus affligebat, credens hoc ab aliquo Christiano fuisse commissum.
3 Qui licet torquerentur, tamen mentiri noluerunt, clamantes incendium non deorsum, sed desursum habuisse principium. Ad haec etiam rustici vicinorum venientes locorum, dixerunt se vidisse fulmen coelitus fuisse delatum. [THEODORETUS, lib. III, cap. 9 et 10. Edit. Christ. Vales. cap. 10 et 11, p. 132 et 134.]
Cassiodorus HOME

bav823.245 bav824.178 bnf1603.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik